AMASIS II

AMASIS II
AMASIS II
ex gregario milite, Aprie ut Herodot. Pardamide, ut Athen. l. 15. Rege occisô, Rex Aegypti celebris. Turbatis enim Babyloniorum, sub quorum fide a Nabuchodonosori rempore Aegypti Reges fuerant, rebus et inclinatâ corum fortunâ, Aegyptus reflorescere, libertatem et commercia recuperare, ac Regnum instaurari coepit. Syria quidem numquam recuperata; sed Cyprum obtinuit tributariam Amasis, Herodot. l. 2. fin. primus mortalium, Idem l. 1. c. 181. adversus Arabas bellum gessir, praesentibus Diis, Polyaen. l. 7. c. 13. Φιλέλλην ut erat, iis Naucratim in emporium concessit: cum regnâsset ann. 44. per quos nihil expertus est calamitatis, Herodot. l. 3. c. 14. obiit sub adventum Cambysis (ob negatam sibi filiam irati) in Aegyptum, annô 3. Olymp. 63. annô Nabon. 223. Diodor. Sic. illi attribuit annos 55. Sub eo Aegyptum maxime floruisse, tuncque urbes habitatas esse 20000. idem Herodot. l. cit. c. 177. tradit. Legislator Diodoro dicitur, habuitque succeslorem, Psammetichum II. filium Regum Aegypti postremum, quô victô a Cambyse, Aegyptus Monarchiis, Persicae primum, inde Graecae, postmodum romanae, accessit. Hodie, post Saracenos, Turcis subest. Ceterum eius tumulus fuit una Pyram idum. Lucan. l. 9. v. 155.
Non mihi Pyramidum tumulis avulsus Amasis
Atque alii reges, Nilô torrente natabunt?
Egregiô commentô Simulacri ex pelvi facti vilipendium sui subditis retudit. Herodot. l. 2. Euseb. Chron. Diodor. Sic l. 1. c. 95. Legern condidit, ut unusquisque quotannis apud praesidem rationem vitae suae redderet, demonstraretque unde viveret, aut quô quaestu substenataretur, qui hoc non faceret, morte afficeretur. Quam legem Solon ab Aegyptiis transtulit ad Athenienses. Plut. in Symposio. Quum ab amicis carperetur, quod ubi a somno mane in multum diem rerum administrationi vacâsset, reliquum vero temporis lusu, risu, et cute curandâ traduceret, respondit, ut refert Herodot. l. 2. Τὰ τόξα οἱ κεκτη μένοι, ἐπεαν` μὲν δέωνται χρῆςθαι, ενταννύουϚι; ἐπεαν` δὲ χρήσωνται, ἐκλύουϚι. Εἰ γὰρ δὴ τὸν πάντα χρόνον εντεταμένα εἴη, ενραγάη ἄν, ὥςτε ἐς τὲ δέον ουκ ὰν ἔχοιεν αὐτοῖϚι χρῆςθαι: οὕτω δὴ καὶ ἀνθρώπου κατάςταϚις, etc. Hunc Aelianus numerat inter eos, qui potationibus celebres fuêre, Var. Hist. l. 2. c. 41. Exstat hodie una eius epistola elegantissima ad Polycratem, de expetenda fortuna non usquequaque secundâ, sed laboribus et molestiis remperatâ, in qua scribit Amasis: Ονδένα τῷ λόγω ῏οιδα ἀκούϚας, ὅςτις ἐς τέλος οὐ κακῶς ἐτελεύτηϚε πρόῥῥιζος ευτυχέων τὰ πάντα. Plura de eodem vide apud Herodotum, Item voce Caricum. Amasis, peditum Darii dux, contra Cyrenenses missus. Herodot. l. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Amasis — ist der Name eines griechischen Töpfers, siehe Amasis (Töpfer) eines nach dem Töpfer mit einem Notnamen benannter Vasenmaler, siehe Amasis Maler eines ägyptischen Pharaos, siehe Amasis (Pharao) eines Asteroiden des Hauptgürtels, siehe (4161)… …   Deutsch Wikipedia

  • Amasis — Amasis,   ägyptisch Ahmose [ax ], ägyptischer König (570 526 v. Chr.) der 26. Dynastie. Sein Name wird nach Herodot zur Unterscheidung von Amosis, der ägyptisch auch Ahmose heißt, als Amasis wiedergegeben. Von Apries zur Niederwerfung eines… …   Universal-Lexikon

  • Amāsis — Amāsis, 1) A. I., König von Ägypten, aus der Sagenzeit; 2) A. II. wurde 570 v. Chr. nach einer Niederlage der Ägyptier durch Kyrenäer an der Stelle des Apries von dem Heere zum König von Ägypten gewählt; er war ein Freund der Griechen, nahm… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Amásis — (Amosis, ägypt. Ahmose), 1) König von Ägypten um 1575 v. Chr., residierte in Theben, entriß den Hyksos das untere Ägypten wieder, eroberte ihre letzte Feste Avaris und stellte die Macht des Reiches her. 2) König von Ägypten 569–526 v. Chr.,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Amasis — Amāsis, s. Amosis …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Amasis — Amasis, vorletzter König von Aegypten, s. Aegypten …   Herders Conversations-Lexikon

  • Amasis — (568 526 av. J. C.) cinquième pharaon de la XXVIe dynastie égyptienne. Il détrôna Apriès après la bataille de Momemphis. Il entreprit de vastes réformes sociales et rétablit la maîtrise maritime de l égypte …   Encyclopédie Universelle

  • AMASIS I — qui et Ammosis vel Amos Pharao, Aegypti Rex, A. M. 2312. Euseb. Vide infra Amosis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMASIS — inferioris Aegypti Rex X. post Amenemem: regnavit ann. I. successore Acesephthre, quem vide …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Amasis — Pour les articles homonymes, voir Ahmès et Amasis (homonymie). Articles de la série Pharaon Classements …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”